monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 3, 10
Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est: se misericordia motum: cum viderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: 'quid avidus es? possumus duo patres esse. ' et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas, misericors! MONTANUS VOTIENUS sic coepit: si quis me videt, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc solitudine periclitantem, certum habeo, dicit crudelem indicem. et summisse cum adversario egit; rogavit, ut altero contentus esset, et illam sumpsit contradictionem: 'nescio' inquit 'utrum', et dixit: mihi crede, qui illos optume novi: utrum vis elige. ideo sic pactus sum, quia nihil intererat.